- SUFFITU excipiendi adventantes Principes olim
- SUFFITU excipiendi adventantes Principes olimpostmodum Episcopos, ritus, occurrit passim, apud Curtium l. 5. c. 1. Plut. Dione, Iustinum l. 24. c. 3 Suetonium Tiberio c. 97. Caligulâ c. 13. Galbâc. 18. Corippum l. 2. Cyrillum Epist. ad Presbyt. Alex. Alios, ut supra iam vidimus. Originem moris a Deorum imaginibus, cum transferrentur, arcessente Cicer. 5. Verr. quod ipsum Simia Dei ab Israelitis suffuratus est, apud quos eximius in sacris suffunentorum fuit usus, ut infra dicemus, voce Thuribulum, item Thymiama etc. Vide quoque supra Palilia, Populus. Habebatur autem id difficillimum. Unde Sacerdos Summus, inter alia, quibus praeparabatur ad celebrationem Diei Expiationis, deducebatur etiam in conclave Aphtines seu odoramentorum, ut suffitus faciendi rationem addisceret. Fr. Burmannus Synopsi Theol. Chr. Parte prior. l. 4. c. 18. §. 17. Puerum Suffitorem, inter opera ex aere Lychi, memorat Plin. l. 34. c. 8. Vide quoque supra Incensum, it. Odores, Storax, Strobus, Succinum. SUFFLATOR in Ordinatione Hospitii Ludovici IX. Franc. Regis A. C. 1261. apud Car. du Fresne, officium in Coquina Regia est, vulgo Souffleur. Inter opera ex aere Buthyrei Lycii, Myronis discipuli, perum sufflantem languidos ignes habes apud Plin. l. 34. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.